2 Chronicles

2 Chronicles follows Solomon and the kings of Judah, highlighting temple faithfulness, reform, and the exile. It ends with Cyrus’s decree that the temple may be rebuilt.

Author: Ezra (traditional)
Date: c. 450–400 BC
Theme: Judah’s kings, the temple, and hope after exile.
Key verses: 2 Chronicles 7:14; 2 Chronicles 36:22-23
Clementine Vulgate

2 Chronicles 27

1Viginti quinque annorum erat Joatham cum regnare cpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc. 2Fecitque quod rectum erat coram Domino, juxta omnia qu fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini: et adhuc populus delinquebat. 3Ipse dificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit. 4Urbes quoque dificavit in montibus Juda, et in saltibus castella et turres. 5Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei: hc ei prbuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio. 6Corroboratusque est Joatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo. 7Reliqua autem sermonum Joatham, et omnes pugn ejus et opera, scripta sunt in libro regum Isral et Juda. 8Viginti quinque annorum erat cum regnare cpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem. 9Dormivitque Joatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: et regnavit Achaz filius ejus pro eo.

Clementine Vulgate (1592). Public domain or openly licensed historic text.